previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
tempestas totoque autumni incanduit aestu
480et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,
corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis
omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
485ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram
lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
inter cunctantis cecidit moribunda ministros.
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos
490inde neque impositis ardent altaria fibris
nec responsa potest consultus reddere vates,
ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri
summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis
495et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros
tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae
victor equus fontisque avertitur et pede terram
500crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem
sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus;
sin in processu coepit crudescere morbus,
505tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
ilia singultu tendunt, it naribus ater
sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
Profuit inserto latices infundere cornu
510Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,
di meliora piis erroremque hostibus illum,
discissos nudis laniabant dentibus artus.
515Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
extremosque ciet gemitus. It tristis arator
maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
atque opere in medio defixa relinquit aratra.
520Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
prata movere animum, non qui per saxa volutus
purior electro campum petit amnis; at ima
solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis
ad terramque fluit devexo pondere cervix.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 3.137
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: