previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditusnam pabula venti
10ferre domum prohibentneque oves haedique petulci
floribus insultent aut errans bucula campo
decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres
15et manibus Procne pectus signata cruentis;
omnia nam late vastant ipsasque volantes
ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
At liquidi fontes et stagna virentia musco
adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,
20palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,
ut, cum prima novi ducent examina reges
vere suo ludetque favis emissa iuventus,
vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
25In medium, seu stabit iners seu profluet umor,
transversas salices et grandia conice saxa,
pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivum solem, si forte morantes
sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
30Haec circum casiae virides et olentia late
serpylla et graviter spirantis copia thymbrae
floreat inriguumque bibant violaria fontem.
Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,
seu lento fuerint alvaria vimine texta,
35angustos habeant aditus: nam frigore mella
cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
nequiquam in tectis certatim tenuia cera
spiramenta linunt fucoque et floribus oras
40explent collectumque haec ipsa ad munera gluten
et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
sub terra fovere larem, penitusque repertae
pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
45Tu tamen et levi rimosa cubilia limo
ungue fovens circum et raras superinice frondes.
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
50saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: