Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus [2] pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate [3] hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo [4] qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire [5] unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [6] qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis [7] in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate [8] volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione [9] similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa [10] sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona [11] mulier in silentio discat cum omni subiectione [12] docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio [13] Adam enim primus formatus est deinde Eva [14] et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit [15] salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate