Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium [2] notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius [3] et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion [4] ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma [5] inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis [6] turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis [7] ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos [8] tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua [9] de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit [10] cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma [11] quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi [12] vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili [13] et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae