previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione [2] priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus [3] ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum [4] quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte [5] quae pro nihilo habentur eorum anni erunt [6] mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat [7] quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus [8] posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui [9] quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur [10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur [11] quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam [12] dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia [13] convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos [14] repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris [15] laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala [16] et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum [17] et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: