previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere [2] unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem [3] etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me [4] quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus [5] Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum [6] ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi [7] propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei [8] dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum [9] gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo [10] et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius [11] et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi [12] et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt [13] Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti [14] certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere [15] audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo [16] ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto [17] habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum [18] non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis [19] in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi [20] sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem [21] sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent [22] propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos [23] nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis [24] cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero [25] nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis [26] probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem [27] placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis [28] hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam [29] scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam [30] obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum [31] ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis [32] ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum [33] Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: