previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum [2] maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel [3] quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas [4] quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit [5] aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo [6] invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis [7] impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios [8] ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes [9] et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae [10] et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel [11] et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem [12] ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo [13] et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino [14] ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo [15] et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria [16] dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua [17] in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta [18] et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis [19] et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati [20] et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam [21] et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim [22] et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo [23] et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: