previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ser. Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo cons. natus est VIIII. Kal. Ian. in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine; nam Lucium mox pro Seruio usque ad tempus imperii usurpauit. constat Augustum puero adhuc, salutanti se inter aequales, apprehensa buccula dixisse: καὶ σὺ τέκνον τῆς ἀρχῆς ἡμῶν παρατρώξῃ. sed et Tiberius, cum comperisset imperaturum eum uerum in senecta: 'uiuat sane,' ait, 'quando id ad nos nihil pertinet.' [2] auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae; et ille irridens: 'sane,' inquit, 'cum mula pepererit.' nihil aeque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulae partus, ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictique aui. [3]

Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram. utque euigilauit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit. [4]

Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: