previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de quodam procerae staturae improbiusque nato:

μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος, et de Cerylo liberto, qui diues admodum ob subterfugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem mutato nomine coeperat ferre:
Λάχης, Λάχης,
ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθις ἐξ ἀρχῆς ἔσει
σὺ Κηρύλος. maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus lucris, ut inuidiam aliqua cauillatione dilueret transferretque ad sales. [2]
Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se uocauit; exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinauit; interpellanti mox ministro: 'alium tibi,' ait, 'quaere fratrem; hic, quem tuum putas, meus est.' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, et pactus est lucri partem. [3] reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: 'atquin,' inquit, 'e lotio est.' nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit uel continuo poneret, cauam manum ostentans et paratam basim dicens. [4] ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis. nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset; prima quoque morbi accessione: 'uae,' inquit, 'puto deus fio.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: