previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Talis tantaque cum fama in urbem reuersus acto de Iudaeis triumpho consulatus octo ueteri addidit; suscepit et censuram ac per totum inperii tempus nihil habuit antiquius quam prope afflictam nutantemque rem p. stabilire primo, deinde et ornare. [2]

Milites pars uictoriae fiducia, pars ignominiae dolore ad omnem licentiam audaciamque processerant; sed et prouinciae ciuitatesque liberae, nec non et regna quaedam tumultuosius inter se agebant. quare Vitellianorum quidem et exauctorauit plurimos et coercuit, participibus autem uictoriae adeo nihil extra ordinem indulsit, ut etiam legitima praemia sero persoluerit. [3] ac ne quam occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret, adulescentulum fragrantem unguento, cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret, nutu aspernatus, uoce etiam grauissima increpuit: 'maluissem alium oboluisses,' litterasque reuocauit. classiarios uero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per uices commeant, petentes constitui aliquid sibi calciarii nomine, quasi parum esset sine responso abegisse, iussit posthac excalciatos cursitare; et ex eo ita cursitant. [4]

Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum libertate adempta, item Trachiam Ciliciam et Commagenen dicionis regiae usque ad id tempus, in prouinciarum formam redegit. Cappadociae propter adsiduos barbarorum incursus legiones addidit consularemque rectorem imposuit pro eq. R. [5]

Deformis urbs ueteribus incendiis ac ruinis erat; uacuas areas occupare et aedificare, si possessores cessarent, cuicumque permisit. ipse restitutionem Capitolii adgressus ruderibus purgandis manus primus admouit ac suo collo quaedam extulit; aerearumque tabularum tria milia, quae simul conflagrauerant, restituenda suscepit undique inuestigatis exemplaribus: instrumentum imperii pulcherrimum ac uetustissimum, quo continebantur paene ab exordio urbis senatus consulta, plebis scita de societate et foedere ac priuilegio cuicumque concessis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: