previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



sordidus a tenui victu distabit Ofello
iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
55si te alio pravum detorseris. Avidienus,
cui 'Canis' ex vero dictum cognomen adhaeret,
quinquennis oleas est et silvestria corna
ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
60ille repotia, natalis aliosve dierum
festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
quali igitur victu sapiens utetur et horum
utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
65mundus erit, qua non offendat sordibus atque
in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
Albuti senis exemplo, dum munia didit,
saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
70accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
adferat. in primis valeas bene; nam variae res
ut noceant homini credas, memor illius escae,
quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
miscueris elixa, simul conchylia turdis,
75dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
cena desurgat dubia? quin corpus onustum
hesternis vitiis animum quoque praegravat una
atque adfigit humo divinae particulam aurae.
80alter ubi dicto citius curata sopori
membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
sive diem festum rediens advexerit annus,
seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
85accedent anni, tractari mollius aetas
imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. Smart, Theodore Alois Buckley, 1863)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: