previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
125unguere si caules oleo meliore caputque
coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
undique? tun sanus? populum si caedere saxis
incipias servosve tuos, quos aere pararis,
130insanum te omnes pueri clamentque puellae;
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
an tu reris eum occisa insanisse parente
135ac non ante malis dementem actum Furiis quam
in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
non Pyladen ferro violare aususve sororem
140Electran, tantum maledicit utrique vocando
hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
pauper Opimius argenti positi intus et auri,
qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
145quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
iam circum loculos et clavis laetus ovansque
curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
effundi saccos nummorum, accedere pluris
150ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.'
'men' vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?'
'deficient inopem venae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.
155tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.'
'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu,
quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?'
quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
160continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
'non est cardiacus' Craterum dixisse putato
'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit.
quod latus aut renes morbo temptentur acuto
non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
165hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
dones quidquid habes an numquam utare paratis?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. Smart, Theodore Alois Buckley, 1863)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: