previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


280
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et 'unum',
— 'quid tam magnum?' addens — , 'unum me surpite morti!
Dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque
285auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,'
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
290'frigida si puerum quartana reliquerit, illo
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
295quone malo mentem concussa? timore Deorum."
haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.'
300'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam videor mihi sanus.'
'quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?'
305'stultum me fateorliceat concedere veris
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
310corpore maiorem rides Turbonis in armis
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis vituli pede pressis
315unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque
se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit,
320'par eris.' haec a te non multum abludit imago.
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem — ' 'iam desine.' ' — cultum
maiorem censu — ' 'teneas, Damasippe, tuis te.'
325' — mille puellarum, puerorum mille furores — '
'o maior tandem parcas, insane, minori.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. Smart, Theodore Alois Buckley, 1863)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: