previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?'
'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
60divinare etenim magnus mihi donat Apollo.'
'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.'
'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano
65filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget invenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.
70illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
libertusve senem delirum temperet, illis
accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
75laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?'
'venit enim magnum donandi parca iuventus
80nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
85ex testamento sic est elata: cadaver
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo,
quod nimium institerat viventi. cautus adito
neu desis operae neve immoderatus abundes.
90difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
cautus uti velet carum caput; extrahe turba
95oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
inportunus amat laudari: donec 'ohe iam'
ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
cum te servitio longo curaque levarit,
100et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes"
audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?"
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
105permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
egregie factum laudet vicinia. siquis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
110imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. Smart, Theodore Alois Buckley, 1863)
hide References (4 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.152
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: