previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!'
     Tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.
At si passa fores, quid erat spatiosius illis?
     Contigerant imum, qua patet usque, latus.
5Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?
     Vela colorati qualia Seres habent,
Vel pede quod gracili deducit aranea filum,
     Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,
10      Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color
Qualem clivosae madidis in vallibus Idae
     Ardua derepto cortice cedrus habet.
Adde, quod et dociles et centum flexibus apti
     Et tibi nullius causa doloris erant.
15Non acus abrupit, non vallum pectinis illos.
     Ornatrix tuto corpore semper erat;
Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam
     Bracchia derepta saucia fecit acu.
Saepe etiam nondum digestis mane capillis
20      Purpureo iacuit semisupina toro.
Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
     Cum temere in viridi gramine lassa iacet.
Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,
     Heu, male vexatae quanta tulere comae!
25Quam se praebuerunt ferro patienter et igni,
     Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
Clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines!
     Sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo!
Vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri;
30      Erudit admotas ipse capillus acus.'
Formosae periere comaequas vellet Apollo,
     Quas vellet capiti Bacchus inesse suo!
Illis contulerim, quas quondam nuda Dione
     Pingitur umenti sustinuisse manu.
35Quid male dispositos quereris periisse capillos?
     Quid speculum maesta ponis, inepta, manu?
Non bene consuetis a te spectaris ocellis;
     Ut placeas, debes inmemor esse tui.
Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,
40      Non anus Haemonia perfida lavit aqua;
Nec tibi vis morbi nocuitprocul omen abesto! —
     Nec minuit densas invida lingua comas.
Facta manu culpaque tua dispendia sentis;
     Ipsa dabas capiti mixta venena tuo.
45Nunc tibi captivos mittet Germania crines;
     Tuta triumphatae munere gentis eris.
O quam saepe comas aliquo mirante rubebis,
     Et dices: 'empta nunc ego merce probor,
Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.
50      Fama tamen memini cum fuit ista mea.'
Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra
     Protegit ingenuas picta rubore genas.
Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,
     Ei mihi, non illo munera digna loco!
55Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est.
     Postmodo nativa conspiciere coma.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 68b
    • Commentary on the Heroides of Ovid, ARIADNE THESEO
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ACUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SICAMBRI
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: