previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos,
     Ingeniique vocas carmen inertis opus;
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
     Praemia militiae pulverulenta sequi,
5Nec me verbosas leges ediscere nec me
     Ingrato vocem prostituisse foro?
Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
     Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
10      Dum rapidas Simois in mare volvet aquas;
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
     Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe;
     Quamvis ingenio non valet, arte valet.
15Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno;
     Cum sole et luna semper Aratus erit;
Dum fallax servus, durus pater, inproba lena
     Vivent et meretrix blanda, Menandros erit;
Ennius arte carens animosique Accius oris
20      Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
     Aureaque Aesonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
     Exitio terras cum dabit una dies;
25Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
     Roma triumphati dum caput orbis erit;
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
     Discentur numeri, culte Tibulle, tui;
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
30      Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
     Depereant aevo, carmina morte carent.
Cedant carminibus reges regumque triumphi,
     Cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
35Vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
     Pocula Castalia plena ministret aqua,
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
     Atque a sollicito multus amante legar!
Pascitur in vivis Livor; post fata quiescit,
40      Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
     Vivam, parsque mei multa superstes erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (7 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 29
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 1.1
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Trachiniae, 506
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ASTRONO´MIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DELPHI
    • Smith's Bio, Ara'tus
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: