previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ianitorindignum! — dura religate catena,
     Difficilem moto cardine pande forem!
Quod precor, exiguum estaditu fac ianua parvo
     Obliquum capiat semiadaperta latus.
5Longus amor tales corpus tenuavit in usus
     Aptaque subducto pondere membra dedit.
Ille per excubias custodum leniter ire
     Monstrat: inoffensos derigit ille pedes.
At quondam noctem simulacraque vana timebam;
10      Mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
     Et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
Nec mora, venit amornon umbras nocte volantis,
     Non timeo strictas in mea fata manus.
15Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
     Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
Adspiceuti videas, inmitia claustra relaxa
     Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
20      Ad dominam pro te verba tremente tuli.
Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam
     Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
     Tempora noctis eunt; excute poste seram!
25Excute! sic, inquam, longa relevere catena,
     Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
     Roboribus duris ianua fulta riget.
Urbibus obsessis clausae munimina portae
30      Prosunt; in media pace quid arma times?
Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
     Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Non ego militibus venio comitatus et armis;
     Solus eram, si non saevus adesset Amor.
35Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
     Ante vel a membris dividar ipse meis.
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
     Mecum est et madidis lapsa corona comis.
Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
40      Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis
     Verba dat in ventos aure repulsa tua?
At, memini, primo, cum te celare volebam,
     Pervigil in mediae sidera noctis eras.
45Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica
     Heu, melior quanto sors tua sorte mea!
Dummodo sic, in me durae transite catenae!
     Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,
50      Raucaque concussae signa dedere fores?
Fallimurinpulsa est animoso ianua vento.
     Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,
     Huc ades et surdas flamine tunde foris!
55Urbe silent tota, vitreoque madentia rore
     Tempora noctis eunt; excute poste seram!
Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
     Quem face sustineo, tecta superba petam.
Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;
60      Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque
     Movimus, o foribus durior ipse tuis.
Non te formosae decuit servare puellae
     Limina, sollicito carcere dignus eras.
65Iamque pruinosus molitur Lucifer axes,
     Inque suum miseros excitat ales opus.
At tu, non laetis detracta corona capillis,
     Dura super tota limina nocte iace!
Tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
70      Temporis absumpti tam male testis eris.
Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;
     Lente nec admisso turpis amante, vale!
Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes
     Duraque conservae ligna, valete, fores!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Harper's, Vitrum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: