previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Est quaedamquicumque volet cognoscere lenam,
     Audiat! — est quaedam nomine Dipsas anus.
Ex re nomen habetnigri non illa parentem
     Memnonis in roseis sobria vidit equis.
5Illa magas artes Aeaeaque carmina novit
     Inque caput liquidas arte recurvat aquas;
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo
     Licia, quid valeat virus amantis equae.
Cum voluit, toto glomerantur nubila caelo;
10      Cum voluit, puro fulget in orbe dies.
Sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi;
     Purpureus Lunae sanguine vultus erat.
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras
     Suspicor et pluma corpus anile tegi.
15Suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex
     Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris
     Et solidam longo carmine findit humum.
Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos;
20      Nec tamen eloquio lingua nocente caret.
Fors me sermoni testem dedit; illa monebat
     Taliame duplices occuluere fores:
'Scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato?
     Haesit et in vultu constitit usque tuo.
25Et cur non placeas? nulli tua forma secunda est;
     Me miseram, dignus corpore cultus abest!
Tam felix esses quam formosissima, vellem
     Non ego, te facta divite, pauper ero.
Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
30      Mars abiit; signo nunc Venus apta suo.
Prosit ut adveniens, en adspice! dives amator
     Te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
     Si te non emptam vellet, emendus erat.'
35Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
     Si simules, prodest; verus obesse solet.
Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
     Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
40      Noluerint habiles pluribus esse viris;
Nunc Mars externis animos exercet in armis,
     At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit
     Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
45Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
     Excute; de rugis crimina multa cadent.
Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
     Qui latus argueret, corneus arcus erat.
Labitur occulte fallitque volubilis aetas,
50      Ut celer admissis labitur amnis aquis.
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi,
     Canescunt turpi tecta relicta situ
Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
     Nec satis effectus unus et alter habent;
55Certior e multis nec tam invidiosa rapina est.
     Plena venit canis de grege praeda lupis.
Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates
     Donat? amatoris milia multa leges.
Ipse deus vatum palla spectabilis aurea
60      Tractat inauratae consona fila lyrae.
Qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero;
     Crede mihi, res est ingeniosa dare.
Nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus,
     Despice; gypsati crimen inane pedis.
65Nec te decipiant veteres circum atria cerae.
     Tolle tuos tecum, pauper amator, avos!
Qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem,
     Quod det, amatorem flagitet ante suum!
Parcius exigito pretium, dum retia tendis,
70      Ne fugiant; captos legibus ure tuis!
Nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari,
     Et cave ne gratis hic tibi constet amor!
Saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem,
     Et modo, quae causas praebeat, Isis erit.
75Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum,
     Neve relentescat saepe repulsus amor.
Surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti;
     Audiat exclusi verba receptus amans;
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso
80      Vanescit culpa culpa repensa tua.
Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram:
     Saepe simultates ira morata facit.
Quin etiam discant oculi lacrimare coacti,
     Et faciant udas illa vel ille genas;
85Nec, siquem falles, tu periurare timeto
     Commodat in lusus numina surda Venus.
Servus et ad partes sollers ancilla parentur,
     Qui doceant, apte quid tibi possit emi;
Et sibi pauca rogentmultos si pauca rogabunt,
90      Postmodo de stipula grandis acervus erit.
Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;
     Fit cito per multas praeda petita manus.
Cum te deficient poscendi munera causae,
     Natalem libo testificare tuum!
95Ne securus amet nullo rivale, caveto;
     Non bene, si tollas proelia, durat amor.
Ille viri videat toto vestigia lecto
     Factaque lascivis livida colla notis.
Munera praecipue videat, quae miserit alter.
100      Si dederit nemo, Sacra roganda Via est.
Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,
     Quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!
Lingua iuvet mentemque tegatblandire noceque;
     Inpia sub dulci melle venena latent.
105Haec si praestiteris usu mihi cognita longo,
     Nec tulerint voces ventus et aura meas,
Saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis,
     Ut mea defunctae molliter ossa cubent.'
Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra,
110      At nostrae vix se continuere manus,
Quin albam raramque comam lacrimosaque vino
     Lumina rugosas distraherentque genas.
Di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam,
     Et longas hiemes perpetuamque sitim!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (6 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 5
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 68b
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.196
    • Sulpicia, Carmina Omnia, 6
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURBO
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: