previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;
     Attice, crede mihi, militat omnis amans.
Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.
     Turpe senex miles, turpe senilis amor.
5Quos petiere duces animos in milite forti,
     Hos petit in socio bella puella viro.
Pervigilant ambo; terra requiescit uterque
     Ille fores dominae servat, at ille ducis.
Militis officium longa est via; mitte puellam,
10      Strenuus exempto fine sequetur amans.
Ibit in adversos montes duplicataque nimbo
     Flumina, congestas exteret ille nives,
Nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
     Aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
15Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis
     Et denso mixtas perferet imbre nives?
Mittitur infestos alter speculator in hostes;
     In rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
Ille graves urbes, hic durae limen amicae
20      Obsidet; hic portas frangit, at ille fores.
Saepe soporatos invadere profuit hostes
     Caedere et armata vulgus inerme manu.
Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
     Et dominum capti deseruistis equi.
25Nempe maritorum somnis utuntur amantes,
     Et sua sopitis hostibus arma movent.
Custodum transire manus vigilumque catervas
     Militis et miseri semper amantis opus.
Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,
30      Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
     Desinat. ingenii est experientis amor.
Ardet in abducta Briseide magnus Achilles
     Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
35Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
     Et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
     Maenadis effusis obstipuisse comis.
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
40      Notior in caelo fabula nulla fuit.
Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
     Mollierant animos lectus et umbra meos.
Inpulit ignavum formosae cura puellae
     Iussit et in castris aera merere suis.
45Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
     Qui nolet fieri desidiosus, amet!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: