previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Prima malas docuit mirantibus aequoris undis
     Peliaco pinus vertice caesa vias,
Quae concurrentis inter temeraria cautes
     Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
5O utinam, nequis remo freta longa moveret,
     Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates
     Fallacisque vias ire Corinna parat.
Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo
10      Et gelidum Borean egelidumque Notum!
Non illic urbes, non tu mirabere silvas;
     Una est iniusti caerula forma maris.
Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos
     Pontus habet; bibuli litoris illa mora est.
15Litora marmoreis pedibus signate, puellae;
     Hactenus est tutumcetera caeca via est.
Et vobis alii ventorum proelia narrent;
     Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas;
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis;
20      Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
Haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur,
     Credite! credenti nulla procella nocet.
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto
     Currit in inmensum panda carina salum;
25Navita sollicitus cum ventos horret iniquos
     Et prope tam letum, quam prope cernit aquam.
Quod si concussas Triton exasperet undas,
     Quam tibi sit toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae
30      Et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!'
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
     Threiciam digitis increpuisse lyram.
At, si vana ferunt volucres mea dicta procellae,
     Aequa tamen puppi sit Galatea tuae!
35Vestrum crimen erit talis iactura puellae,
     Nereidesque deae Nereidumque pater.
Vade memor nostri vento reditura secundo;
     Inpleat illa tuos fortior aura sinus!
Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus;
40      Huc venti spirent, huc agat aestus aquas!
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni,
     Ipsa tua moveas turgida vela manu!
Primus ego adspiciam notam de litore puppim,
     Et dicam: 'nostros advehit illa deos!'
45Excipiamque umeris et multa sine ordine carpam
     Oscula. pro reditu victima vota cadet;
Inque tori formam molles sternentur harenae,
     Et cumulus mensae quilibet esse potest.
Illic adposito narrabis multa Lyaeo
50      Paene sit ut mediis obruta navis aquis;
Dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis
     Nec te praecipites extimuisse Notos.
Omnia pro veris credam, sint ficta licebit
     Cur ego non votis blandiar ipse meis?
55Haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto
     Lucifer admisso tempora portet equo!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 64
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: