previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen
     Primaque iuratis induis arma viris,
Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
     Et tener ausuros grandia frangit Amor.
5Saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae
     In gremio sedit protinus illa meo.
Saepe 'pudet!' dixilacrimis vix illa retentis
     'Me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?'
Inplicuitque suos circum mea colla lacertos
10      Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
     Resque domi gestas et mea bella cano.
Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
     Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
15Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
     Sceptraque privata tam cito sumpta manu.
Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
     Deque cothurnato vate triumphat Amor.
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris
20      Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! —
Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
     Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason
     Hippolytique parens Hippolytusque legant,
25Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
     Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
     Scriptaque diversis rettulit ille locis!
Candida Penelope signum cognovit Ulixis;
30      Legit ab Hippolyto scripta noverca suo.
Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
     Quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.
Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit;
     Det votam Phoebo Lesbis amata lyram.
35Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti
     Aureus in medio Marte tacetur Amor.
Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,
     Et comes extincto Laodamia viro.
Si bene te novi, non bella libentius istis
40      Dicis, et a vestris in mea castra venis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COTHURNUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: