previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,
     Sed ne sit misero scire necesse mihi;
Nec te nostra iubet fieri censura pudicam,
     Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
5Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,
     Solaque famosam culpa professa facit.
Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,
     Et quae clam facias facta referre palam?
Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti
10      Opposita populum summovet ante sera;
Tu tua prostitues famae peccata sinistrae
     Commissi perages indiciumque tui?
Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,
     Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
15Quae facis, haec facito; tantum fecisse negato,
     Nec pudeat coram verba modesta loqui!
Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum
     Deliciis inple, stet procul inde pudor!
Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis
20      Absit, et in lecto crimina pone tuo.
Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori
     Nec femori inpositum sustinuisse femur;
Illic purpureis condatur lingua labellis,
     Inque modos Venerem mille figuret amor;
25Illic nec voces nec verba iuvantia cessent,
     Spondaque lasciva mobilitate tremat!
Indue cum tunicis metuentem crimina vultum,
     Et pudor obscenum diffiteatur opus;
Da populo, da verba mihi; sine nescius errem,
30      Et liceat stulta credulitate frui!
Cur totiens video mitti recipique tabellas?
     Cur pressus prior est interiorque torus?
Cur plus quam somno turbatos esse capillos
     Collaque conspicio dentis habere notam?
35Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos;
     Si dubitas famae parcere, parce mihi!
Mens abit et morior quotiens peccasse fateris,
     Perque meos artus frigida gutta fluit.
Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est;
40      Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim!
Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis
     Insequar, et falli muneris instar erit.
Si tamen in media deprensa tenebere culpa,
     Et fuerint oculis probra videnda meis,
45Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato
     Concedent verbis lumina nostra tuis.
Prona tibi vinci cupientem vincere palma est,
     Sit modo 'non feci!' dicere lingua memor.
Cum tibi contingat verbis superare duobus,
50      Etsi non causa, iudice vince tuo!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 45
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: