Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Anteridon longitudo foraminum †eius, latitudo in imo foraminis 1, in summo crassitudo 2. basis, quae appellatur ἐσχάρα, longitudo foraminum ::::, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis 3. compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS. altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus erit ad usum. bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui. quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.