This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant, ipsi iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primis diebus ignorabant. [2] cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret, Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, et si imprudentes ex insidiis adoriri posset; [3] eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt, Pompeius [4] clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset. Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit, [5] atque ubi eum adpropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit, suosque omnes castris continuit, ignesque fieri [6] prohibuit, quo occultior esset eius adventus. haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit, [7] altero die ad eum pervenit Caesar. cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.