Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto
impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belgarum civitates in verba eius adigit. dehinc audito legionum
tumultu raptim profectus obvias extra castra habuit, deiectis in terram oculis velut paenitentia. postquam vallum
iniit dissoni questus audiri coepere. et quidam prensa
manu eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos ut
vacua dentibus ora contingeret; alii curvata senio membra
ostendebant. adsistentem contionem, quia permixta videbatur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros
responsum; vexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis: tarde obtemperavere. tunc a veneratione Augusti
orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis
laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum
fidem extollit; nil usquam turbidum aut discors. silentio
haec vel murmure modico audita sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.