Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus
animo centurio aegre confecit. nihil de ea re Tiberius
apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus
praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur
Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem
explevisset. multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto
sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum
necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat. propius vero Tiberium ac
Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et
invisi iuvenis caedem festinavisse. nuntianti centurioni,
ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum
respondit. quod postquam Sallustius Crispus particeps
secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit,
metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera
promeret monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia
amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius
vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando:
eam condicionem esse imperandi ut non aliter ratio constet
quam si uni reddatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.