Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
Illic, plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, providum potius et secundis numinibus evenit: nam egresso
qui adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum
conlapsum est. ergo per compositos cantus grates dis atque
ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris
Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi
gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. Vatinius
inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae
alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus; primo in
contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque criminatione eo usque valuit ut gratia pecunia vi nocendi etiam
malos praemineret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.