Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae
in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime
Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. dehinc edicto
testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica
perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit
Capitolium. illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine
exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore
vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae
leviores dictitans. vidisse maestos civium vultus, audire
secretas querimonias, quod tantum itineris aditurus esset,
cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum
fortuita aspectu principis refoveri. ergo ut in privatis
necessitudinibus proxima pignora praevalerent, ita populum
Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti.
haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine
et, quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si
abesset, metuenti. senatus et primores in incerto erant
procul an coram atrocior haberetur: dehinc, quae natura
magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.