Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Domuum et insularum et templorum quae amissa
sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara
fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat,
aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et
delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta;
iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium
decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta,
ut quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa
seniores meminerint quae reparari nequibant. fuere qui
adnotarent xiiii Kal. Sextilis principium incendii huius
ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint. alii
eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque
et dies inter utraque incendia numerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.