Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
Haec plures ut formidine regis et Corbulonis minis
patrata ac magnifica extollebant: alii occulte pepigisse
interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte
Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. cur enim
exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur deserta per otium quae bello defenderant? an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam
in sede regni modo retenti? dilata prorsus arma ut Vologeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo
meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret.
nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque
aderat, copiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones
addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul
Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae
miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu
sociarent partirenturve. sed neque Corbulo aemuli patiens,
et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur,
despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas
nomine tenus urbium expugnationes dictitans: se tributa
ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.