Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60.
Sed Germanicus nondum comperto profectionem
eam incusari Nilo subvehebatur, orsus oppido a Canopo.
condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Canopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diversum ad mare terramque Libyam deiectus est. inde proximum
amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se
et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute
fuerint, in cognomentum eius adscitos; mox visit veterum
Thebarum magna vestigia. et manebant structis molibus
litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque
e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari,
atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia
Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque
terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde
Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri,
numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque
odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium
quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc
vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.