Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60.
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et
inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum
deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper
sollicitudinum formae oriebantur. nam alius occursum eius
vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique
inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inridentibusque qui Seiano fautores aderant. enimvero Tiberius
torvus aut falsum renidens vultu: seu loqueretur seu taceret
iuvenis, crimen ex silentio, ex voce. ne nox quidem
secura, cum uxor vigilias somnos suspiria matri Liviae atque
illa Seiano patefaceret; qui fratrem quoque Neronis Drusum
traxit in partis, spe obiecta principis loci si priorem aetate
et iam labefactum demovisset. atrox Drusi ingenium super
cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur invidia quod mater Agrippina promptior Neroni erat. neque
tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque
semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et
insidiis magis opportunum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.