previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


HEGIO. GETA. DEMEA. PAMPHILA.

He.

Pro Di immortales, facinus indignum, Geta.

Quid narras?

Ge.
Sic est factum.

He.
Ex illan familia

Tam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine,

Pol haud paternum istuc dedisti.

De.
Videlicet

5De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet

Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi!

Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.

He.

Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent.

Ge.

In te spes omnis, Hegio, nobis sita est.

10Te solum habemus: tu es patronus, tu parens:

Ille tibi moriens nos commendavit senex.

Si deseris tu, periimus.

He.
Cave dixeris.

Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror.

De.

Adibo. Salvere Hegionem plurimum

15Iubeo.

He.
Te quaerebam ipsum. Salve Demea.

De.

Quid autem?

He.
Maior filius tuus Aeschinus,

Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni

Neque liberalis functus officium est viri.

De.

Quid istuc est?

He.
Nostrum amicum noras Simulum

20Atque aequalem?

De.
Quidni?

He.
Filiam eius virginem

Vitiavit.

De.
Hem!

He.
Mane; nondum audisti, Demea,

Quod est gravissimum.

De.
An quid est etiam amplius?

He.

Vero amplius; nam hoc quidem ferendum aliquo modo est:

Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia:

25Humanum est. Ubi scit factum, ad matrem virginis

Venit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans,

Fidem dans, iurans se illam ducturum domum.

Ignotum est; tacitum est; creditum est. Virgo ex eo

Compressu gravida facta est: mensis hic decimus est.

30Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet,

Paravit quicum vivat, illam deserit.

De.

Pro certon tu istaec dicis?

He.
Mater virginis

In medio est; ipsa virgo; res ipsa: hic Geta

Praeterea, ut captus est servorum non malus

35Neque iners, alit illas: solus omnem familiam

Sustentat: hunc abduce, vinci; quaere rem.

Ge.

Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.

Postremo non negabit: coram ipsum cedo.

De.

Pudet: nec quid agam neque quid huic respondeam

40Scio.

Pa.
Miseram me, differor doloribus.

Iuno Lucina, fer opem: serva me, obsecro.

He.
Hem.

Numnam illa quaeso parturit?

Ge.
Certe Hegio.

He.
Hem.

Illaec fidem nunc vestram implorat, Demea:

Quod vos vis cogit, id voluntate impetret.

45Haec primum ut fiant Deos quaeso ut vobis decet:

Sin aliter animus vester est, ego, Demea,

Summa vi defendam hanc atque illum mortuum.

Mihi cognatus erat: una a pueris parvulis

Sumus educti; una semper militiae et domi

50Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.

Quapropter nitar, faciam, experiar, denique

Animam relinquam potius quam illas deseram.

Quid mihi respondes?

De.
Fratrem conveniam, Hegio:

Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar.

He.

55Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites

Quam vos facillime agitis, quam estis maxime

Potentes, dites, fortunati, nobiles,

Tam maxime vos aequo animo aequa noscere

Oportet, si vos vultis perhiberi probos.

De.

60Redito: fient quae fieri aequum est omnia.

He.

Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam.

De.

Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo

Defunctum: verum nimia illaec licentia

Profecto evadet in aliquod magnum malum.

65Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: