previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


MICIO. AESCHINUS.

Mi.

Ita uti dixi, Sostrata,

Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat.

Sed quis ostium hoc pultavit?

Aes.
Pater hercle est: perii.

Mi.
Aeschine.

Aes.

Quid huic hic negoti est?

Mi.
Tune has pepulisti fores?

5Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est,

Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.

Nihil mihi respondes?

Aes.
Non equidem istas quod sciam.

Mi.

Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.

Erubuit: salva res est.

Aes.
Die sodes, pater,

10Tibi vero quid istic est rei?

Mi.
Nihil mihi quidem:

Amicus quidam me a foro abduxit modo

Huc advocatum sibi.

Aes.
Quid?

Mi.
Ego dicam tibi:

Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,

Ut opinor; has non nosse te et certo scio;

15Neque enim diu huc commigrarunt.

Aes.
Quid tum postea?

Mi.

Virgo est cum matre.

Aes.
Perge.

Mi.
Haec virgo orba est patre:

Hic meus amicus illi genere est proximus:

Huic leges cogunt nubere hanc.

Aes.
Perii.

Mi.
Quid est?

Aes.

Nihil: recte: perge.

Mi.
Is venit ut secum avehat;

20Nam habitat Mileti.

Aes.
Hem, virginem ut secum avehat?

Mi.

Sic est.

Aes.
Miletum usque obsecro?

Mi.
Ita.

Aes.
Animo male est.

Quid ipsae? quid aiunt?

Mi.
Quid illas cecses? nihil enim.

Commenta mater est esse ex alio viro

Nescio quo puerum natum; neque eum nominat;

25Priorem esse ilium; non oportere huic dari.

Aes.

Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea?

Mi.

Non.

Aes.
Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?

Mi.

Quid illam ni abducat?

Aes.
Factum a vobis duriter

Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater,

30Dicendum magis aperte, illiberaliter.

Mi.

Quamobrem?

Aes.
Rogas me? quid illi tandem credits

Fore animi misero quicum illa consuevit prius,

Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat,

Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,

35Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater.

Mi.

Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?

Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?

Cur duxit alienam?

Aes.
An sedere oportuit

Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc

40Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater,

Te dicere aequum fuit, et id defendere.

Mi.

Ridiculum: adversumne illum causam dicerem

Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine,

Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est?

45Quid lacrimas?

Aes.
Pater obsecro ausculta.

Mi.
Aeschine, audivi omnia

Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt milhi.

Aes.

Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater,

Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,

Et me tui pudet.

Mi.
Credo hercle; nam ingenium novi tuum

50Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies.

In qua civitate tandem te arbitrare vivere?

Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere.

Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen.

Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo

55Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi,

Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere,

Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem.

Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit.

Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos,

60Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?

Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.

Bono animo es: duces uxorem hanc.

Aes.
Hem.

Mi.
Bono animo es, inquam.

Aes.
Pater,

Obsecro, non ludis tu nunc me?

Mi.
Ego te? quamobrem?

Aes.
Nescio;

Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis.

Mi.

65Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi.

Aes.

Quid? iam uxorem?

Mi.
Iam.

Acs.
Iam?

Mi.
Iam, quantum potest.

Aes.
Di me, pater,

Omlnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos.

Mi.

Quid? quam illam?

Aes.
Aeque.

Mi.
Perbenigne.

Aes.
Quid? ille ubi est Milesius?

Mi.

Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas?

Aes.
Abi pater:

70Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio,

Quo vir melior multo es quam ego, obtelnperaturos magis.

Mi.

Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.

Aes.

Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse?

Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?

75Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem!

Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam

Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo.

Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 3
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 55
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: