previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DEMEA.

Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fruit

Quill res, aetas, usus semper liquid apportet novi,

Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,

Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:

5Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc

Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi

Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.

Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.

Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,

10Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:

Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, ainant.

Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,

Duxi uxoremn: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,

Alia cura. Porro auten illis dum studeo ut quam plurimum

15Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.

Nunc exacta aetate hoe fructi pro labore ab his fero,

Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:

Illum ainant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;

Ilium diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.

20Ilium ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet

Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos

Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.

Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem

Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.

25Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:

Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.

Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: