previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHARINUS. BYRRHIA. PAMPHILUS.

Ch.

Quid ais Byrrhia? datume illa Pamphilo hodie nuptum?

By.
Sic est.

Ch.

Qui scis?

By.
Apud forum modo e Davo audivi.

Ch.
Vae misero mihi.

Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,

Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet.

By.

5Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,

Id velis quod possit.

Ch.
Nil volo aliud nisi Philumenam.

By.
Ah,

Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas,

Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.

Ch.

Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus.

10Tu si hic sis aliter sentias.

By.
Age age, ut libet.

Ch.
Sed Pamphilum

Video: omnia experiri certum est prius quam pereo.

By.
Quid hic agit?

Ch.

Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum:

Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:

Interea fiet aliquid, spero.

By.
Id aliquid nihil est.

Ch.
Byrrhia,

15Quid tibi videtur ? adeon' ad eum?

By.
Quidni? Si nihil impetres,

Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit?

Ch.

Abin' hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?

Pa.

Charinum video: salve.

Ch.
O salve Pamphile.

Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens.

Pa.

20Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam.

Sed istuc quidnam est?

Ch.
Hodie uxorem ducis?

Pa.
Aiunt.

Ch.
Pamphile,

Si id facis hodie postremum me vides.

Pa.
Quid ita?

Ch.
Hei mihi,

Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia.

By.
Ego dicam.

Pa.
Quid est?

By.

Sponsam hic tuam amat.

Pa.
Ne iste haud mecum sentit: Ehodum die mihi:

25Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine?

Ch.
Ah Pamphile

Nihil.

Pa.
Quam vellem.

Ch.
Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro

Principio ut ne ducas.

Pa.
Dabo equidem operam.

Ch.
Sed si id non potes,

Aut tibi nuptiae haec sunt cordi.

Pa.
Cordi?

Ch.
Saltem aliquot dies

Profer, dum proficiscor aliquo ne videam.

Pa.
Audi nunciam.

30Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto

Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.

Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier.

Ch.

Reddidisti animum.

Pa.
Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia,

Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi:

35Ego id agam qui mihi ne detur.

Ch.
Sat habeo.

Pa.
Davom optume

Video cuius consilio fretus sum.

Ch.
At tu hercle haud quidquam mihi;

Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin' hinc

By.
Ego vero ac libens.


DAVUS. CHARINUS. PAMPHILUS.

Da.

Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum,

Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio?

Ch.

Laetus est nescio quid.

Pa.
Nihil est: nondum haec rescivit mala.

Da.

Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias--

Ch.

5Audin' tu illum?

Da.
toto me oppido exanimatum quaerere.

Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam?

Ch.
Cessas adloqui?

Da.

Abeo.

Pa.
Dave: ades. Resiste.

Da.
Quis homo est, qui me? O Pamphile,

Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo.

Pa.

Dave, perii.

Da.
Quin tu hoc audi.

Pa.
Interii.

Da.
Quid timeas scio.

Ch.

10Mea quidem hercle certe in dubio vita est.

Da.
Et quid tu scio.

Pa.

Nuptiae mihi.

Da.
Etsi scio.

Pa.
Hodie.

Da.
Obtundis, tametsi intellego.

Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas.

Ch.
Rem tenes.

Pa.

Istuc ipsum.

Da.
Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide.

Pa.

Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu.

Da.
Hem,

15Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes.

Pa.
Qui scis?

Da.
Scies.

Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari

Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus.

Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec.

Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum.

20Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam;

Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito.

Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem,

Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae:

Non cohaerent.

Pa.
Quorsumnam istuc?

Da.
Ego me continuo ad Chremem.

25Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo.

Ch.

Recte dicis.

Pa.
Perge.

Da.
Maneo: interea introire neminem

Video exire neminem, matronam nullam in aedibus,

Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi.

Pa.
Scio.

Magnum signum.

Da.
Num videntur convenire haec nuptiis?

Pa.

30Non opinor Dave.

Da.
"Opinor" narras? non recte accipis.

Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi

Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni.

Ch.

Liberatus sum hodie Dave tua opera.

Da.
Ac nullus quidem.

Ch.

Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat.

Da.
Ridiculum caput,

35Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere:

Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis.

Ch.
Bene mones.

Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.


PAMPHILUS. DAVUS.

Pa.

Quid igitur sibi vult pater? cur simulat?

Da.
Ego dicam tibi.

Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,

Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria,

Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit.

5Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:

Tum illae turbae fient.

Pa.
Quidvis patiar.

Da.
Pater est Pamphile.

Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum invenerit

Aliquam causam quamobrem eiiciat oppido.

Pa.
Eiiciat?

Da.
Cito.

Pa.

Cedo igitur quid faciam Dave?

Da.
Dic te ducturum.

Pa.
Hem.

Da.
Quid est?

Pa.

10Egon dicam?

Da.
Cur non?

Pa.
Numquam faciam.

Da.
Ne nega.

Pa.

Suadere noli.

Da.
Ex ea re quid fiat vide.

Pa.

Ut ab illa excludar huc concludar.

Da.
Non ita est.

Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem,

'Ducas volo hodie uxorem:' tu, 'ducam,' inquies:

15Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia

Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient,

Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes

Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris

Haec quae facis ne is mutet suam sententiam.

20Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat.

Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus

Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat.

Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris:

Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni.

Pa.

25Itan credis?

Da.
Haud dubium id quidem est.

Pa.
Vide quo me inducas.

Da.
Quin taces?

Pa.

Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est:

Nam pollicitus sum suscepturum.

Da.
O facinus audax!

Pa.
Hanc fidem

Sibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem.

Da.

Curabitur. Sed pater adest. Cave te esse tristem sentiat.


SIMO. DAVUS. PAMPHILUS.

Si.

Reviso quid agant aut quid captent consili.

Da.

Hic nunc non dubitat quin te ducturum neges.

Venit meditatus alicunde ex solo loco:

Orationem sperat invenisse se

5Qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.

Pa.

Modo ut possim Dave.

Da.
Crede inquam hoc mihi Pamphile,

Numquam hodie tecum commutaturum patrem

Unum esse verbum si te dices ducere.


BYRRHIA. SIMO. DAVUS. PAMPHILUS.

By.

Herus me relictis rebus iussit Pamphilum

Hodie observare, ut quid ageret de nuptiis

Scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.

Ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam.

Si.

5Utrumque adesse video.

Da.
Hem, serva.

Si.
Pamphile!

Da.

Quasi de inproviso respice ad eum.

Pa.
Ehem pater.

Da.

Probe.

Si.
Hodie uxorem ducas ut dixi volo.

By.

Nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat.

Pa.

Neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora.

By.
Hem.

Da.

10Obmutuit.

By.
Quid dixit?

Si.
Facis ut te decet

Cum istuc quod postulo impetro cum gratia.

Da.

Sum verus? By. Herus, quantum audio, uxore excidit.

Si.

I nunc iam intro; ne in mora cum opus sit sies.

Pa.

Eo.

By.
Nullane in re esse homini cuiquam fidem?

15Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,

Omnes sibi malle melius esse quam alteri.

Ego illam vidi virginem; forma bona

Memini videre: quo aequior sum Pamphilo,

Si se illam in somnis quam illum amplecti maluit.

20Renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.


DAVUS. SIMO.

Da.

Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam

Portare, et ea me hic restitisse gratia.

Si.

Quid Davus narrat?

Da.
Aeque quicquam nunc quidem.

Si.

Nihilne? hem.

Da.
Nihil prorsus.

Si.
Atqui expectabam quidem.

Da.

5Praeter spem evenit: sentio: hoc male habet virum.

Si.

Potin es mihi verum dicere?

Da.
Nihil facilius.

Si.

Num illi molestae quippiam hae sunt nuptiae

Huiusce propter consuetudinem hospitae?

Da.

Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est aut tridui

10Haec sollicitudo: nosti: deinde desinet.

Etenim ipsus secum recta reputavit via.

Si.

Laudo.

Da.
Dum licitum est ei, dumque aetas tulit,

Amavit: tum id clam: cavit ne umquam infamiae

Ea res sibi esset, ut virum fortem decet:

15Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.

Si.

Subtristis visus est esse aliquantulum mihi.

Da.

Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi.

Si.

Quidnam est?

Da.
Puerile est.

Si.
Quid est?

Da.
Nihil.

Si.
Quin dic quid est?

Da.

Ait nimium parce facere sumptum.

Si.
Mene?

Da.
Te.

20"Vix," inquit, "drachmis est obsonatum decem:

Num filio videtur uxorem dare?

Quem," inquit, "vocabo ad coenam meorum aequalium

Potissimum nunc?" et, quod dicendum hic siet,

Tu quoque perparce nimium. Non laudo.

Si.
Tace.

Da.

25Commovi.

Si.
Ego istaec recte ut fiant videro.

Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi?

Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: