previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHREMES. SIMO.

Ch.

Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea:

Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face.

Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae.

Si.

Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme

5Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.

Ch.

Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis,

Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas:

Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.

Si.

Quibus?

Ch.
Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo

10In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,

Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias,

Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.

Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras.

Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face.

Si.

15Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere

Quibus id maxime utile est ilium esse quam deterrimum.

Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.

Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent.

Ch.

Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.

Si.
Scio.

Ch.
At

20Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat.

Si.

Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi:

Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere.


DAVTS. CHREMES. SIMO. DROMO.

Da.

Animo nunc iam otioso esse impero--

Ch.
Hem Davum tibi.

Si.

Unde egreditur?

Da.
meo praesidio atque hospitis.

Si.
Quid illud mali est?

Da.

Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi.

Si.
Scelus,

Quem nam hic laudat?

Da.
Omnis res est iam in vado.

Si.
Cesso alloqui?

Da.

5Herus est: quid agam?

Si.
O salve bone vir.

Da.
Ehem Simo! o noster Chreme!

Omnia apparata iam sunt intus.

Si.
Curasti probe.

Da.

Ubi voles arcesse.

Si.
Bene sane; id enimvero hinc nunc abest.

Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est?

Da.
Mihine?

Si.

Ita.

Da.
Mihine?

Si.
Tibi ergo.

Da.
Modo introii.

Si.
Quasi ego, quam dudum, rogem.

Da.

10Cum tuo gnato una.

Si.
Anne est intus Pamphilus? crucior miser.

Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?

Da.

Sunt.

Si.
Cur igitur hic est?

Ch.
Quid illum census? cum illa litigat.

Da.

Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias.

Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus.

15Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.

Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.

Si.

Quidnam apportas?

Da.
Nihil equidem nisi quod ilium audivi dicere.

Si.

Quid ait tandem?

Da.
Glycerium se scire civem esse Atticam.

Si.
Hem,

Dromo, Dromo.

Da.
Quid est?

Si.
Dromo.

Da.
Audi.

Si.
Verbum si addideris. Dromo.

Da.

20Audi, obsecro.

Dr.
Quid vis?

Si.
Sublimem hunc intro rape, quantum potes.

Dr.

Quem?

Si.
Davum.

Da.
Quamobrem?

Si.
Quia libet: rape, inquam.

Da.
Quid feci?

Si.
Rape.

Da.

Si quicquam invenies me mentitum, occidito.

Si.
Nihil audio.

Ego iam te commotum reddam.

Da.
Tamen etsi hoc verum est?

Si.
Tamen.

Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito.

25Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi

Ostendam herum quid sit pericli fallere,

Et illi, patrem.

Ch.
Ah, ne saevi tantopere.

Si.
O Chreme,

Pietatem gnati! nonne te miseret mei;

Tantum laborem capere ob talem filium?

30Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?


PAMIPHILUS. SIMO. CHREMES.

Pa.

Quis me vult? perii: pater est.

Si.
Quid ais, omnium --?

Ch.
Ah,

Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui.

Si.

Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet.

Ain tandem? civis Glycerium est?

Pa.
Ita praedicant.

Si.

5'Ita praedicant!' O ingentem confidentiam!

Num cogitat quid dicat? num facti piget?

Num eius color pudoris signum usquam indicat?

Adeo impotenti esse animo ut praeter civium

Morem atque legem et sui voluntatem patris

10Tamen hanc habere studeat cum summo probro?

Pa.

Me miserum!

Si.
Hem! modone id demum sensti Pamphile?

Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum

Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi,

Eodem die istuc verbum vere in te accidit.

15Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero

Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an

Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?

Immo habeat; valeat; vivat cum illa.

Pa.
Mi pater.

Si.

Quid 'mi pater?' quasi tu huius indigeas patris.

20Domus, uxor, liberi inventi invito patre:

Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris.

Pa.

Pater licetne pauca?

Si.
Quid dices mihi?

Ch.

Tamen Simo audi.

Si.
Ego audiam? quid ego audiam

Chreme?

Ch.
At tandem dicat sine.

Si.
Age dicat; sino.

Pa.

25Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque.

Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera.

Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram.

Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem.

Sine me expurgem atque ilium huc coram adducam.

Si.
Adducas!

Pa.
Sine, pater.

Ch.

30Aequum postulat: da veniam.

Pa.
Sine te hoc exorem.

Si.
Sino.

Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme.

Ch.

Pro peccato magno paulum supplici satis est patri.


CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILLUS.

Cr.

Mitte orare: una harum quaevis causa me ut facian monet;

Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio.

Ch.

Andrium ego Critonem video? certe is est.

Cr.
Salvus sis, Chreme.

Ch.

Quid tu Athenas insolens?

Cr.
Evenit: sed hicine est Simo?

Ch.

5Hic.

Si.
Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais?

Cr.

Tu negas?

Si.
Itane huc paratus advenis?

Cr.
Qua de re?

Si.
Rogas?

Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos

Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis?

Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas--?

Cr.
Sanusne es?

Si.

10Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?

Pa.

Perii! metuo ut substet hospes.

Ch.
Si Simo hunc noris satis,

Non ita arbitrere: bonus est hic vir.

Si.
Hic vir sit bonus?

Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis,

Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme?

Pa.

15Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.

Si.

Sycophanta.

Cr.
Hem!

Ch.
Sic Crito est hic: mitte.

Cr.
Videat qui siet.

Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet.

Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuon malum aequo animo feres?

Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.

20Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,

Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat

Primum ad Chrysidis patrem se.

Si.
Fabulam inceptat.

Ch.
Sine.

Cr.

Itane vero obturbat?

Ch.
Perge.

Cr.
Tum is mihi cognatus fuit

Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.

25Is ibi mortuus est.

Ch.
Eius nomen?

Cr.
Nomen tam cito?

Pa.
Phania.

Ch.

Hem, perii.

Cr.
Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio

Rhamnusium se aiebat esse.

Ch.
O Iupiter!

Cr.
Eadem haec Chreme

Multi alii in Andro tum audivere.

Ch.
Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,

Quid eam tum? suamne esse aibat?

Cr.
Non.

Ch.
Cuiam igitur?

Cr.
Fratris filiam.

Ch.

30Certe mea est.

Cr.
Quid ais?

Si.
Quid tu ais?

Pa.
Arrige aures Pamphile.

Si.

Qui credis?

Ch.
Phania ille frater meus fuit.

Si.
Noram et scio.

Ch.

Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.

Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio

Quid illo sit factum.

Pa.
Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,

35Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.

Si.

Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.

Pa.
Credo pater.

Ch.

At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet.

Pa.
Dignus es

Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.

Cr.
Quid istuc est?

Ch.

Nomen non convenit.

Cr.
Fuit hercle huic aliud parvae.

Ch.
Quid Crito?

40Numquid meministi?

Cr.
Id quaero.

Pa.
Egone huius memoriam patiar meae

Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?

Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est.

Cr.
Ipsa est.

Ch.
Ea est.

Pa.

Ex ipsa millies audivi.

Si.
Omnes nos gaudere hoc Chreme

Te credo credere.

Ch.
Ita me Di ament, credo.

Pa.
Quid restat, pater?

Si.

45Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam.

Pa.
O lepidum patrem!

De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes.

Ch.
Causa optima est,

Nisi quid pater ait aliud.

Pa.
Nempe.

Si.
Id scilicet.

Ch.
Dos Pamphile est

Decem talenta.

Pa.
Accipio.

Ch.
Propero ad filiam. Eho mecum Crito:

Nam illam me credo haud nosse.

Si.
Cur non illam huc transferri iubes?

Pa.

50Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti.

Si.
Non potest.

Pa.

Qui non potest?

Si.
Quia habet aliud magis ex sese et maius.

Pa.
Quidnam?

Si.
Vinctus est.

Pa.

Pater non recte vinctus est.

Si.
Haud ita iussi.

Pa.
Iube solvi obsecro.

Si.

Age fiat.

Pa.
At matura.

Si.
Eo intro.

Pa.
O faustum et felicem hunc diem!


CHARINUS. PAMPHILUS.

Ch.

Proviso quid agat Pamphilus; atque eccum.

Pa.
Aliquis forsan me putet

Non putare hoc verum: at mihi nunc sic esse hoc verum libet.

Ego Deorum vitam propterea sempiternam esse arbitror

Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas

5Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.

Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari?

Ch.

Quid illud gaudi est?

Pa.
Davum video: nemo est quem mallem omnium;

Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.


DAVUS. PAMPHILUS. CHARINUS.

Da.

Pamphilus ubinam hic est?

Pa.
Dave.

Da.
Quis homo est?

Pa.
Ego sum.

Da.
O Pamphile.

Pa.

Nescis quid mihi obtigerit.

Da.
Certe; sed quid mihi obtigerit scio.

Pa.

Et quidem ego.

Da.
More hominum evenit ut quod sim nactus mali

Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.

Pa.

5Mea Glycerium suos parentes repperit.

Da.
O factum bene!

Ch.
Hem!

Pa.

Pater amicus summus nobis.

Da.
Quis?

Pa.
Chremes.

Da.
Narras probe.

Pa.

Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam.

Ch.
Num ille somniat

Ea quae vigilans voluit?

Pa.
Tum de puero Dave?

Da.
Ah desine.

Solus est quem diligunt Di.

Ch.
Salvus sum si haec vera sunt.

10Colloquar.

Pa.
Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.

Ch.

Bene factum.

Pa.
Audistine?

Ch.
Omnia: age me in tuis secundis respice.

Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.

Pa.

Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.

Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum:

15Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas?

Da.
Eo.

Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur;

Intus transigetur si quid est quod restet.

Om.
Plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: