This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
DAVTS. CHREMES. SIMO. DROMO.
Da.
Animo nunc iam otioso esse impero--
Ch.
Hem Davum tibi.
Si.
Unde egreditur?
Da.
meo praesidio atque hospitis.
Si.
Quid illud mali est?
Da.
Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi.
Si.
Scelus,
Quem nam hic laudat?
Da.
Omnis res est iam in vado.
Si.
Cesso alloqui?
Da.
5Herus est: quid agam?
Si.
O salve bone vir.
Da.
Ehem Simo! o noster Chreme!
Omnia apparata iam sunt intus.
Si.
Curasti probe.
Da.
Ubi voles arcesse.
Si.
Bene sane; id enimvero hinc nunc abest.
Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est?
Da.
Mihine?
Si.
Ita.
Da.
Mihine?
Si.
Tibi ergo.
Da.
Modo introii.
Si.
Quasi ego, quam dudum, rogem.
Da.
10Cum tuo gnato una.
Si.
Anne est intus Pamphilus? crucior miser.
Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
Da.
Sunt.
Si.
Cur igitur hic est?
Ch.
Quid illum census? cum illa litigat.
Da.
Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias.
Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus.
15Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.
Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.
Si.
Quidnam apportas?
Da.
Nihil equidem nisi quod ilium audivi dicere.
Si.
Quid ait tandem?
Da.
Glycerium se scire civem esse Atticam.
Si.
Hem,
Dromo, Dromo.
Da.
Quid est?
Si.
Dromo.
Da.
Audi.
Si.
Verbum si addideris. Dromo.
Da.
20Audi, obsecro.
Dr.
Quid vis?
Si.
Sublimem hunc intro rape, quantum potes.
Dr.
Quem?
Si.
Davum.
Da.
Quamobrem?
Si.
Quia libet: rape, inquam.
Da.
Quid feci?
Si.
Rape.
Da.
Si quicquam invenies me mentitum, occidito.
Si.
Nihil audio.
Ego iam te commotum reddam.
Da.
Tamen etsi hoc verum est?
Si.
Tamen.
Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito.
25Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi
Ostendam herum quid sit pericli fallere,
Et illi, patrem.
Ch.
Ah, ne saevi tantopere.
Si.
O Chreme,
Pietatem gnati! nonne te miseret mei;
Tantum laborem capere ob talem filium?
30Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

