previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


PHAEDRIA. PARMENO.

Ph.

Quid igitur faciam? non eam? ne nunc quidem

Cum arcessor ultro? an potius ita me comparem

Non perpeti meretricum contumelias?

Exclusit: revocat. Redeam? non, si me obsecret.

Pa.

5Si quidem hercle possis, nihil prius neque fortius:

Verum si incipies, neque pertendes naviter,

Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet,

Infecta pace, ultro ad eam venies, indicans

Te amare et ferre non posse, actum est: ilicet:

10Peristi. Eludet, ubi te victum senserit.

Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita,

Here, quae res in se neque consilium neque modun

Habet ullum eam consilio regere non potes.

In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae,

15Suspiciones, inimicitiae, indutiae,

Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules

Ratione certa facere, nihilo plus agas

Quam si des operam ut cum ratione insanias.

Et quod nunc tute tecum iratus cogitas,

20"Egone illam quae ilium? quae me? quae non? sine modo:

Mori me malim: sentiet qui vir siem;"

Haec verba una mehercle falsa lacrimula,

Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,

Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis

25Ei ultro supplicium.

Ph.
O indignum facinus! nunc ego et

Illam scelestam esse et me miserum sentio;

Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens,

Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio.

Pa.

Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas

30Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas:

Et ne te afflictes.

Ph.
Itane suades?

Pa.
Si sapis:

Neque praeterquam quas ipse amor molestias

Habet addas, et illas quas habet recte feras.

Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;

35Nam quod nos capere oportet haec intercipit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Visualize the most frequently mentioned Pleiades ancient places in this text.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 63
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 72
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: