previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHAEREA. PARMENO.

Ch.

Occidi.

Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.

Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam?

Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest.

5O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros.

Taedet quotidianarum harum formarum.

Pa.
Ecce autem alterum!

Nescio quid de more loquitur.

Ch.
O infortunatum senem!

Pa.

Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices

Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.

Ch.

10Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est,

Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim.

Sed eccum Parmenonem: salve.

Pa.
Quid tu es tristis? quidve es alacris?

Unde is?

Ch.
Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam:

Ita prorsum oblitus sum mei.

Pa.

15Qui quaeso?

Ch.
Amo.

Pa.
Hem!

Ch.
Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies.

Scis te mihi saepe pollicitum esse; "Chaerea aliquid inveni

Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam;"

Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.

Pa.

Age, inepte.

Ch.
Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant;

20Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos.

Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student

Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.

Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum.

Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas:

25Itaque ergo amantur.

Pa.
Quid tua istaec?

Ch.
Nova figura oris.

Pa.
Papae!

Ch.

Color verus, corpus solidum et succi plenum.

Pa.
Anni?

Ch.
Anni? sedecim.

Pa.

Flos ipse.

Ch.
Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario

Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.

Pa.

Quid? virgo cuia est?

Ch.
Nescio hercle.

Pa.
Unde est?

Ch.
Tantundem.

Pa.
Ubi habitat?

Ch.

30Ne id quidem.

Pa.
Ubi vidisti?

Ch.
In via.

Pa.
Qua ratione amisti?

Ch.

Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;

Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae

Felicitates omnes adversae sient.

Pa.

Quid hoc est sceleris?

Ch.
Perii.

Pa.
Quid factum est?

Ch.
Rogas?

35Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,

Novistin?

Pa.
Quidni?

Ch.
Is dum sequor hanc fit mihi obviam.

Pa.

Incommode hercle.

Ch.
Immo enimvero infeliciter;

Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno.

Illum liquet mihi deierare his mensibus

40Sex septem prorsum non vidisse proximis,

Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.

Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais?

Pa.
Maxime.

Ch.

Continuo accurrit ad me quam longe quidem,

Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.

45"Heus! heus! tibi dico Chaerea," inquit. Restiti.

"Scin quid ego te volebam?" "Dic." "Cras est mihi

Iudicium." "Quid tum?" "Ut diligenter nunties

Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit."

Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit?

50"Recte," inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem,

Illa sese interea commodum huc adverterat

In hanc nostram plateam.

Pa.
Mirum ni hanc dicit modo

Huic quae data est dono.

Ch.
Huc cum advenio nulla erat.

Pa.

Comites secuti scilicet sunt virginem.

Ch.

55Verum: parasitus cum ancilla.

Pa.
Ipsa est: ilicet:

Desine: iam conclamatum est.

Ch.
Alias res agis.


Pa.
Istuc ago quidem.

Ch.
Nostin quae sit? die mihi:

Aut vidistin?

Pa.
Vidi; novi; scio quo abducta sit.

Ch.

Eho Parmeno mi nostin?

Pa.
Novi.

Ch.
Et scis ubi siet?

Pa.

60Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est.

Ch.

Quis is est tam potens cum tanto munere hoc?

Pa.
Miles Thraso,

Phaedriae rivalis.

Ch.
Duras fratris partes praedicas.

Pa.

Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,

Tum id magis dicas.

Ch.
Quodnam quaeso hercle?

Pa.
Eunuchum.

Ch.
Illumne obsecro

65Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?

Pa.

Istune ipsum.

Ch.
Homo quatietur certe cum dono foras.

Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.

Pa.
Haud diu est.

Ch.

Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;

Estne ut fertur forma?

Pa.
Sane.

Ch.
At nihil ad nostram hanc.

Pa.
Alia res.

Ch.

70Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.

Pa.
Faciam sedulo ac

Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?

Ch.
Quo nunc is?

Pa.
Domum,

Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.

Ch.

O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!

Pa.

Quid ita?

Ch.
Rogitas? Summa forma semper conservam domi

75Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;

Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.

Pa.

Quid si nunc tute fortunatus fias?

Ch.
Qua re Parmeno?

Responde.

Pa.
Capias tu illius vestem.

Ch.
Vestem? quid tum postea?

Pa.

Pro illo te ducam.

Ch.
Audio.

Pa.
Te esse ilium dicam.

Ch.
Intelligo.

Pa.

80Tu illis fruare commodis quibus tu ilium dicebas modo;

Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;

Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.

Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.

Ch.

Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.

85Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.

Pa.

Quid agis? iocabar equidem.

Ch.
Garris.

Pa.
Perii: quid ego egi miser?

Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.

Ch.

Eamus.

Pa.
Pergin?

Ch.
Certum est.

Pa.
Vide ne nimium calidum hoc sit modo.

Ch.

Non est profecto: sine.

Pa.
At enim istaec in me cudetur faba.

Ch.
Ah!

Pa.

90Flagitium facimus.

Ch.
An id flagitium est, si in domum meretriciam

Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam

Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,

Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?

An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:

95Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.

Pa.

Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas

Culpam in me.

Ch.
Non faciam.

Pa.
Iubesne?

Ch.
Iubeo, cogo, atque impero.

Numquam defugiam auctoritatem: sequere.

Pa.
Di vortant bene.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: