previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


PYTHIAS. PHAEDRIA. DORIAS.

Py.

Ubi ego ilium scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram?

Hocine tam audax facinus facere esse ausum?

Ph.
Perii! hoc quid sit vereor.

Py.

Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem,

Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit.

Ph.

5Hem.

Py.
Qui nunc si detur mihi,

Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico.

Ph.

Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi.

Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias?

Py.

Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuis

10Tam lepidis?

Ph.
Quid istuc est rei?

Py.

Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!

Virginem, herae quam dono dederat miles, vitiavit.

Ph.
Quid ais?

Py.

Perii.

Ph.
Temulenta es.

Py.
Utinam sic sient qui mihi male volunt.

Do.

Au, obsecro, mea Pythias, quid istuc nam monstri fuit?

Ph.

15Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit?

Py.
Ego illum nescio

Qui fuerit: hoc quod fecit res ipsa indicat.

Virgo ipsa lacrimat, neque cum rogites quid sit, audet dicere.

Ille autem bonus vir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor,

Aliquid domo abeuntem abstulisse.

Ph.
Nequeo mirari satis

20Quo ille abire ignavus possit longius; nisi si domum

Forte ad nos rediit.

Py.
Vise amabo num sit.

Ph.
Iam faxo scies.

Do.

Perii! obsecro tam infandum facinus, mea tu, ne audivi quidem.

Py.

At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos,

Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat;

25Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: