previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


THAIS. CHREMES. PYTHIAS.

Th.

Credo equidem ilium iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat.

Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur.

Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba,

Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.

Ch.

5Thais, ego iam dudum hic adsum.

Th.
O mi Chreme, te ipsum exspectabam.

Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hanc

Omnem rem?

Ch.
Ad me? qui, quaeso, istuc?

Th.
Quia, dum tibi sororem studeo

Reddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.

Ch.

Ubi ea est?

Th.
Domi apud me.

Ch.
Hem, quid est?

Th.

10Educta ita uti teque illaque dignum est.

Ch.
Quid ais?

Th.
Id quod res est.

Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti.

Ch.

Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia.

Th.

At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme;

Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit.

15Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis.

Ch.

Viden tu ilium, Thais--

Py.
Ubi sita est?

TA.
In risco. Odiosa cessas?--

Ch.

Militem secum ad te quantas copias adducere?

Atat.

Th.
Num formidolosus obsecro es, mi homo?

Ch.
Apage sis:

Egon formidolosus? nemo est hominum qui vivat minus.

Th.

20Atque ita opus est.

Ch.
Ah, metuo qualem tu me esse hominem existimes.

Th.

Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est,

Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.

Ch.

Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est.

Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.

25Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.

Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac.

Th.
Mane.

Ch.

Melius est.

Th.
Mane.

Chl.
Omitte; iam adero.

Th.
Nihil opus est istis, Chreme:

Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem

Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende.

Py.
Adsunt.

Th.
Cape.

30Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin?

Ch.
Probe.

Th.

Fac animo haec praesenti dicas.

Ch.
Faciam.

Th.
Attolle pallium.

Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: