This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Prologus
NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni
Poeta dederit quae sunt adolescentium,
Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.
Ex integra Graeca integram comoediam
5Hodie sum acturus Heautontimorumenon;
Duplex quae ex argumento facta est simplici.
Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,
Et cuia Graeca sit, ni partem maximam
Existimarem scire vestrum, id dicerem.
10Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.
Oratorem voluit esse me, non prologum.
Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.
Sed hic actor tantum poterit a facundia,
Quantum ille potuit cogitare commode
15Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.
Nam quod rumores distulerunt malevoli,
Multas contaminasse Graecas dum facit
Paucas Latinas; factum hic esse id non negat,
Neque se pigere: et deinde facturum autumat.
20Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi
Licere id facere quod illi fecerunt putat.
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat,
Repente ad studium hunc se applicasse musicum,
Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
25Arbitrium vestrum, vestra existimatio
Valebit; quamobrem omnes vos oratos volo,
Ne plus iniquum possit quam aequum oratio.
Facite aequi sitis: date crescendi copiam
Novarum qui spectandi faciunt copiam
30Sine vitiis; ne ille pro se dictum existimet,
Qui nuper fecit servo currenti in via
Decesse populum. Cur insano serviat?
De illius peccatis plura dicet cum dabit
Alias novas, nisi finem maledictis facit.
35Adeste aequo animo; date potestatem mihi
Statariam agere ut liceat per silentium;
Ne semper servus currens, iratus senex,
Edax parasitus, sycophanta autem impudens,
Avarus leno, assidue agendi sint mihi,
40Clamore summo, cum labore maximo.
Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:
Si qua laboriosa est, ad me curritur;
45Sin lenis est, ad alium defertur gregem.
In hac est pura oratio. Experimini
In utramque partem inigenium quid possit meum.
Si nunquam avare pretium statui arti meae,
Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
50Quam maxime servire vestris commodis;
Exemplum statuite in me, ut adolescentuli
Vobis placere studeant potius quam sibi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

