previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DEMIPHO. PHORMIO. CHREMES.

De.

Dis magnas merito gratias habeo atque ago,

Quando evenere haec nobis, frater, prospere.

Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,

Priusquam dilapidet nostras triginta minas

5Ut auferamus.

Ph.
Demiphonem, si domi est,

Visam: ut, quod----

De.
At nos ad te ibamus, Phormio.

Ph.

De eadem hac fortasse causa.

De.
Ita hercle.

Ph.
Credidi.

Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini

Ne non id facerem quod recepissem semel?

10Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen

Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.

Ch.

Estne ea, ita ut dixi, liberalis?

De.
Oppido.

Ph.

Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,

Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;

15Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,

Postquam tantopere id vos velle animadverteram.

De.

At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;

"Nam qui erit rumor populi," inquit, "si id feceris?

Olim quum honeste potuit tum non est data:

20Nunc viduam extrudi turpe est:" ferme eadem omnia

Quae tute dudum coram me incusaveras.

Ph.

Satis superbe illuditis me.

De.
Qui?

Ph.
Rogas?

Quia ne alteram quidem illam potero ducere:

Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?

Ch.

25Tum autem Antiphonem video ab sese amittere

Invitum eam; inque.

De.
Tum autem video filium

Invitum sane mulierem ab se amittere.

Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi

Argentum rursum iube rescribi, Phormio.

Ph.

30Quodne ego discripsi porro illis quibus debui

De.

Quid igitur fiet?

Ph.
Si vis mihi uxorem dare,

Quam despondisti, ducam: sin est ut velis

Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.

Nam non est aequum me propter vos decipi,

35Quum ego vestri honoris causa repudium alterae

Remiserim quae dotis tantundem dabat.

De.

I hinc in malam rein cum istac magnificentia,

Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,

Aut tua facta adeo?

Ph.
Irritor.

De.
Tune hanc duceres,

40Si tibi data esset?

Ph.
Fac periclum.

De.
Ut filius

Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.


Ph.
Quaeso, quid narras?

De.
Quin tu mihi argentum cedo.

Ph.

Immo vero uxorem tu cedo.

De.
In ius ambula.

Ph.

In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis--

De.

45Quid facies?

Ph.
Egone? Vos me indotatis modo

Patrocinari fortasse arbitramini:

Etiam dotatis soleo.

Ch.
Quid id nostra?

Ph.
Nihil.

Hic quandam noram cuius vir uxorem --

Ch.
Hem.

De.
Quid est?

Ph.

Lemni habuit aliam:--

Ch.
Nullus sum.

Ph.
ex qua filiam

50Suscepit; et eam clam educat.

Ch.
Sepultus sum.

Ph.

Haec adeo ego illi iam denarrabo.

Ch.
Obsecro,

Ne facias.

Ph.
Oh, tune is eras? Ut ludos facit.

Ch.

Missum te facimus.

Ph.
Fabulae.

Ch.
Quid vis tibi?

Argentum quod habes condonamus te.

Ph.
Audio.

55Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,

Inepti, vestra puerili sententia?

"Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.

Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est."

Ch.

Quo pacto aut unde haec hic rescivit?

De.
Nescio;

60Nisi me dixisse nemini id certo scio.

Ch.

Monstri, ita me Di ament, simile.

Ph.
Inieci scrupulum.

De.
Hem.

Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,

Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.

Animo virili praesentique ut sis para:

65Vides tuum peccatum esse clatum foras;

Neque iam id celare posse te uxorem tuam.

Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,

Id nosmet ipsos indicare placabilius est.

Tum hunc impuratum poterimus nostro modo

70Ulcisci.

Ph.
Atat, nisi inihi prospicio, haereo.

Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.

Ch.

At vereor ut placari possit.

De.
Bono animo es.

Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,

Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.

Ph.

75Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.

Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.

Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,

Neque huius sis veritus feminae primariae,

Quin novo modo ei faceres contumeliam,

80Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?

Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo

Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris.

De.

Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.

Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?

85Non hoc publicitus scelus hinc deportarier

In solas terras?

Ch.
In id redactus sum loci

Ut quid agam cum illo nesciam prorsum.

De.
Ego scio:

In ius eamus.

Ph.
In ius? huc, si quid libet.

De.

Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.

Ch.

90Enim solus nequeo: accurre huc.

Ph.
Una iniuria est

Tecum.

Ch.
Lege agito ergo.

Ph.
Altera est tecum, Chreme.

De.

Rape hunc.

Ph.
Itane agitis? enimvero voce est opus.

Nausistrata, exi.

Ch.
Os opprime.

De.
Impurum vide,

Quantum valet.

Ph.
Nausistrata, inquam.

Ch.
Non taces?

Ph.

95Taceam?

De.
Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.

Ph.

Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Visualize the most frequently mentioned Pleiades ancient places in this text.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (14 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 14
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 33
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 5
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 64
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: