Pavo ad Iunonem de voce sua.
Pavo ad Iunonem venit, indigne ferensCantus luscinii quod sibi non tribuerit;
Illum esse cunctis avibus admirabilem,
Se derideri simul ac vocem miserit.
5Tunc consolandi gratia dixit dea:
Sed forma vincis, vincis magnitudine;
Nitor smaragdi collo praefulget tuo
Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?
10Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
Augurium corvo, laeva cornici omina,
Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
Noli affectare quod tibi non est datum,
15Delusa ne spes ad querelam reccidat.