previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Poeta.

Plus esse in uno saepe quam in turba boni,
Narratione posteris tradam brevi.
Quidam decedens tres reliquit filias:
Unam formosam et oculis venantem viros;
5At alteram lanificam et frugi rusticam;
Devotam vino tertiam et turpissimam.
Harum autem matrem fecit heredem senex
Sub condicione totam ut fortunam tribus
Aequaliter distribuat, sed tali modo:
10Ni data possideant aut fruantur; tum: simul
Habere res desierint, quas acceperint,
Centena matri conferant sestertia.
Athenas rumor implet. Mater sedula
Iuris peritos consulit; nemo expedit
15Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
Quanam ratione conferant pecuniam.
Postquam consumpta est temporis longi mora,
Nec testamenti potuit sensus colligi,
20Fidem advocavit iure neglecto parens.
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
25Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
Domum politam et delicatos hortulos.
Sic destinata dare cum vellet singulis
Et approbaret populus, qui illas noverat,
Aesopus media subito in turba constitit:
30O si maneret condito sensus patri,
Quam graviter ferret, quod voluntatem suam
Interpretari non potuissent Attici!
Rogatus deinde solvit errorem omnium:
Domum et ornamenta cum venustis hortulis
35Et vina vetera date lanificae rusticae;
Vestem, uniones, pedisequos et cetera
Illi assignate vitam quae luxu trahit;
Agros, buvile et pecora cum pastoribus
Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
40Ut moribus quid teneat alienum suis.
Deformis cultum vendet ut vinum paret;
Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
At illa gaudens pecore et lanae dedita
Quacumque summa tradet luxuriae domum.
45Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
Et dictam matri conferent pecuniam
Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.
Ita quod multorum fugit imprudentiam
Unius hominis repperit sollertia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Smart, Christopher Smart, A. M., 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: