Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.
Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,Et ille laesus multis saepe iniuriis
Tamen praeberet sese facilem mulieri,
Sic insidiatrix: Omnes muneribus licet
5Contendant, ego te plurimi facio tamen.
Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:
Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio,
Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi.