previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant, uitia depellant? atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent. quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. uidesne quantum malis dedecus adiciant dignitates? atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant. tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. at si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? -- minime. -- inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. in quo illud est animaduertendum magis: nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. uerum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant.

atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit. sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico cum ad eos uenerint qui dignitates eas esse non aestimant. sed hoc apud exteras nationes: inter eos uero apud quos ortae sunt num perpetuo perdurant? atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit. si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: