previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Temptarunt etiam tauros in moenere belli
expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
1310et validos partim prae se misere leones
cum doctoribus armatis saevisque magistris,
qui moderarier his possent vinclisque tenere,
ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
turbabant saevi nullo discrimine turmas,
1315terrificas capitum quatientis undique cristas,
nec poterant equites fremitu perterrita equorum
pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
inritata leae iaciebant corpora saltu
undique et adversum venientibus ora patebant
1320et nec opinantis a tergo deripiebant
deplexaeque dabant in terram volnere victos,
morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
iactabantque suos tauri pedibusque terebant
et latera ac ventres hauribant supter equorum
1325cornibus et terram minitanti mente ruebant.
et validis socios caedebant dentibus apri
tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
1330nam transversa feros exibant dentis adactus
iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
concidere atque gravi terram consternere casu.
si quos ante domi domitos satis esse putabant,
1335effervescere cernebant in rebus agundis
volneribus clamore fuga terrore tumultu,
nec poterant ullam partem redducere eorum;
diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
1340diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque vacabant,
si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
1345non quierint animo praesentire atque videre,
quam commune malum fieret foedumque, futurum.
et magis id possis factum contendere in omni
in variis mundis varia ratione creatis,
quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Ellery Leonard, 1916)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: