previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ante tamen Pharias victor quam tangat arenas,
Pompeio raptim tumulum Fortuna paravit,
Ne iaceat nullo, vel ne meliore sepulchro.
715E latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.
Quaestor ab Idalio Cinyraeae litore Cypri
Infaustus Magni fuerat comes. Ille per umbras
Ausus ferre gradum, victum pietate timorem
Compulit, ut mediis quaesitum corpus in undis
720Duceret ad terram, traheretque ad litora Magnum.
Lucis moesta parum per densas Cynthia nubes
Praebebat; cano sed discolor aequore truncus
Conspicitur. Tenet ille ducem complexibus arctis,
Eripiente mari: nunc victus pondere tanto
725Exspectat fluctus, pelagoque iuvante cadaver
Impellit. Postquam sicco iam litore sedit,
Incubuit Magno, lacrimasque effudit in omne
Vulnus, et ad superos obscuraque sidera fatur:
Non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
730Pompeius, Fortuna, tuus; non pinguis ad astra
Ut ferat e membris Eoos fumus odores,
Ut Romana suum gestent pia colla parentem,
Praeferat ut veteres feralis pompa triumphos,
Ut resonent cantu tristi fora, totus ut ignem
735Proiectis moerens exercitus ambiat armis.
Da vilem Magno plebeii funeris arcam,
Quae lacerum corpus siccos effundat in ignes.
Robora non desint misero, nec sordidus ustor.
Sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
740Crine iacet, subicique facem complexa maritum
Imperat, extremo sed abest a munere busti
Infelix coniux, nec adhuc a litore longe est.
Sic fatus, parvos iuvenis procul adspicit ignes,
Corpus, vile suis, nullo custode cremantes.
745Inde rapit flammas, semiustaque robora membris
Subducens, Quaecumque es, sit, neglecta, nec ulli
Cara tuo, sed Pompeio felicior umbra,
Quod iam compositum violat manus hospita bustum,
Da veniam; si quid sensus post fata relictum est,
750Cedis et ipsa rogo, paterisque haec damna sepulchri,
Teque pudet sparsis Pompeii manibus, uri.
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla
Pervolat ad truncum; qui fluctu paene relatus
Litore pendebat. Summas dimovit arenas,
755Et collecta procul lacerae fragmenta carinae
Exigua trepidus posuit scrobe. Nobile corpus
Robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
Admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.
Ile sedens iuxta flammas: O maxime, dixit,
760Ductor, et Hesperii maiestas nominis una,
Si tibi iactatu pelagi, si funere nullo
Tristior iste rogus; manes animamque potentem
Officiis averte meis: iniuria fati
Hoc fas esse iubet; ne ponti belua quidquam,
765Ne fera, ne volucres, ne saevi Caesaris ira
Audeat: exiguam, quantum potes, accipe flammam,
Romana succense manu. Fortuna recursus
Si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent
Tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,
770Accipiet, nostraque manu transfundet in urnam.
Interea parvo signemus litora saxo,
Ut nota sit busti; si quis placare peremptum
Forte volet, plenos et reddere mortis honores;
Inveniat trunci cineres, et norit arenas,
775Ad quas, Magne, tuum referat caput. Haec ubi fatus,
Excitat invalidas admoto fomite flammas.
Carpitur, et lentum Magnus destillat in ignem,
Tabe fovens bustum. Sed iam percusserat astra
Aurorae praemissa dies: ille, ordine rupto
780Funeris, adtonitus latebras in litore quaerit.
Quam metuis, demens, isto pro crimine poenam,
Quo te fama loquax omnes accepit in annos
Condita laudabit Magni socer impius ossa:
I modo securus veniae, fassusque sepulchrum
785Posce caput. Cogit pietas imponere finem
Officio. Semiusta rapit resolutaque nondum
Ossa satis, nervis et inustis plena medullis
Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum
Parva clausit humo. Tunc, ne levis aura retectos
790Auferret cineres, saxo compressit arenam:
Nautaque ne bustum religato fune moveret,
Inscripsit sacrum semiusto stipite nomen:
HIC SITUS EST MAGNUS. Placet hoc, Fortuna, sepulchrum
Dicere Pompeii, quo condi maluit illum,
795Quam terra caruisse socer? Temeraria dextra,
Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes
Includis? Situs est, qua terra extrema refuso
Pendet in Oceano. Romanum nomen et omne
Imperium Magno est tumuli modus. Obrue saxa,
800Crimine plena deum. Si tota est Herculis Oete,
Et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare
Unus in Aegypto Magno lapis Omnia Lagi
Arva tenere potest, si nullo cespite nomen
Haeserit. Erremus populi, cinerumque tuorum,
805Magne, metu nullas Nili calcemus arenas.
Quodsi tam sacro dignaris nomine saxum,
Adde actus tantos, monimentaque maxima rerum:
Adde truces Lepidi motus, Alpinaque bella,
Armaque Sertori, revocato consule, victa,
810Et currus, quos egit eques: commercia tuta
Gentibus, et pavidos Cilicas maris. Adde subactam
Barbariem, gentesque vagas, et quidquid in Euro
Regnorum Boreaque iacet. Dic semper ab armis
Civilem repetisse togam: ter curribus actis
815Contentum patriae multos donasse triumphos.
Quis capit haec tumulus? Surgit miserabile bustum
Non ullis plenum titulis, non ordine tanto
Fastorum: solitumque legi super alta deorum
Culmina, et exstructos spoliis hostilibus arcus,
820Haud procul est ima Pompeii nomen arena,
Depressum tumulo, quod non legat advena rectus,
Quod, nisi monstratum, Romanus transeat hospes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: